Latin
CAPVT V
Antoine Mizauld, Cosmologia 14
Unproofread scanNot analysed yet
Per totum mundum (cum Luna demito Solem)
Parua, licet terra multò maiora ferantur.
Si minus ista probas, propono denique in orbe
Terrarum toto, simul aequidialia facta:
Quaeque Mathematici inuenerunt organa, quorum
Centrum, cum mundi centro prorsum esse videtur.
Est etiam certum, quòd si quis scanderet orbem
Lunae, aut Mercurij, prospectarétque deorsum
Terram, parte quidem minima non cerneret illam:
Quamuis huic etiam Phoebeam lampada tradas.
Nam tota ad coelum exigui puncti instar habetur.
De stellis secus est: seu fixae, siue vagantes
Hae fuerint: rutilo quas sursum lumine paßim
Obseruamus: habent etenim sua corpora, terrâ
Maiora: Hermetem tollunt, Lunam, Venerémque.
Caetera, si quae sunt, muti monstrare magistri
Exactè poterunt, necnon vox viua docentis:
Quae quantum valeat, non est hîc scribere nobis.
Terram orbicularis esse figurae, ac globosae.