# Cosmologia 14-2

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/14-2

CAPVT. VI. CPhaerica telluri, vt caelo, datur vndique forma, Cui neque principium est vllum, nec denique finis: Idcirco terris non omnibus, omnia signa Conspicimus: nusquam inuenies fulgêre Canopum, Donec Niliacas per pontum veneris oras. Sic quaerent Helicen, quibus illud contigit astrum: Nam terrae tractus teretes, sparsique tumores, Eripiunt stellas oculis, visusque coercent. Te testem das Luna tui glomerabilis orbis, Quae cum mersa nigris per noctem deficis vmbris, Non omneis pariter confundis fuscula genteis: Nam priùs Eoae quaerunt tua lumina turbae: Post, medio subiecta polo quaecunque coluntur. Ac demum Hesperios pullato respicis ore. Quòd si plana foret tellus, simul, icta, per omnem Deficeres mundum, toto spectabilis orbe. Sed quia per teretem deducta est illa tumorem, His modò, pòst illis appares, Cynthia, terris, Vt Sol, & paßim coelorum sidera quaeuis. Si minus ista probant terrarum orbem esse rotundum Ecce aliud: formam prae se fert corporis vmbra O biecti, vt certo & facili docet Optica sensu Per Lunae eclipseis totas, spectatur ad vnguem Terreni globuli proiecta vmbra esse rotunda. Ergo rotunda manet tellus, & sphaerica verè. Adde quod ipse polus mundi surgitque, caditque A borea oppositum, & contrà, quaerentibus austrum: Eoisque cito, Hesperiis tardè astra videntur: Quod tumor vnus agit telluris sphaericus: ex quo Rursum colligitur terrarum forma rotunda, Tu causas alias de doctis excipe libris. Aquae locus, vsus & descriptio pulcherrima, ac breuissima. CAPVT. VII. N faciem terrae procumbit aqua, & fluit intra Illius venas, vt fonteis excitet, atque Aquae in facaem terrae pr cumbentis vsus ac r ti8. Vnde tam vari? aqua rum sapor & earundi γένεσις κ παλιγγένεσις. Oceanum esse aquarum parentem. Vt sursum exhalans fiat vapor: isque redactus In pluuiam, terras saturet, foecundet, alátque: Aëráque, ex ipso ducentem semina, pascat. Sub regione ergo crassa, imaque aëris, vnda est: Vnda, inquam, O ceant, quae terram circuit omnem:

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
