# Cosmologia 16

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/16

Angustóque freto Herculeas ingressa columnas
Diffundit sese longè, latéque pererrat:
Diuersum nomen retinens, vt sunt loca per quae
Transit diuersa, historiis paßim celebrata.
Haec terrae occultas perreptat adusque cauernas,
Et fluit, ac refluit semper, variumque saporem
Induit, vt varia est tellus per viscera cuius
Tendit: ab hac longo iam tempore flumina manant:
Flumina quae pelago veniunt, iterumque marinos
Ad fluctus properant, illinc reditura vicißim,
Vt tellurem onerent, deinde aëra, postea sensim
Quâ venêre fluant: vis dicam plurima paucis?
Hac abeant, illâc redeant, & agantur in orbem
Aßiduè, vegetentque, vt sanguis corpora, terram.
Hinc fit vt O ceano manet vis omnis aquarum:
Qui fluit, ac paßim refluit, noctésque diésque:
Scandit, descendit, turget, gignit, parit: ex quo Vndarum genitor censetur vatibus esse. Quascunque orbis habet Nymphas, hic edidit omneis, Partim sub terra, partim supra ingredientêis: Partim etiam grauidis de nubibus egredienteis. Aquam esse figurae sphaericae, seu rotundae, ac globulum vnum cum terra facere.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
