Latin
CAPVT VIII
Antoine Mizauld, Cosmologia 18
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc rores bibulis latè funduntur in aruis,
Nunc densae incumbunt nebulae, conuallibus imis,
Aut plantis coelo fusae sparguntur &herbis
Pergratae pluuiae: aut suspecto verbere grando
Irruit: aut canis albescunt rura pruinis:
Vel niuibus montes longè, vastéque teguntur.
Haec verò cuncta emittit circumfluus aer:
Aptè distinctus triplici regione: suprema
Accipit aethereum vicino ex igne calorem,
Necnon vulcani semper sitit vsta camino:
Hic vbi, si sicca &tenuis succenditur vna
Materies, apparent astra cadentia coelo,
Ignitaeque trabes aestiua nocte micantes:
Atque alia id genus humanas turbantia menteis.
Pars media, vt tradunt, verè est gelidissima, necnon
Semper ab inflexu radiorum amota: malignum
Frigus, &algentem latè complexa rigorem.
Hic fiunt pluuiae, nubes, ac fulmina, saeuo
Cum tonitru: variique agitantes nubila venti.
Infima pars calida est, atque humida: nam vapor
illam
Humectat, liquidis exhalans iugiter vndis:
Ac Solis radius, sic vel sic, vsque reflexus
Calfacit: vt coelum, atque solum permittit, agitque: Ergo aequè patiens est frigoris, atque caloris, Alternásque vices, alterna sorte rependit: Vere tepens, aestate calens, eadem horrida bruma. Hìc fiunt fatui ignes, ros, nebula, atque pruinae:
Caetera de nostris tibi sunt noscenda Cometis:
Nempe illic multis describimus aera, necnon
Quaecunque illius triplici regione creantur.
Ignis locus, natura, &descriptio non illepida.