# Cosmologia 19-2

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/19-2

Debent nobiliora etiam, & meliora putari.
Perdoctè ergo prisci ignem scripsere propinquum
Contiguumque orbi Lunae, sed luce carentem,
Vrentem tamen in primis, miréque calentem.
Quod verum esse docet ratio: nam nocte videmus
Per sudum volitare faces, flammásque vagari
Aera per liquidum, & delabi sidera coelo:
Quae fiunt, sicci & tenues quòd in aera fumi
Altius ascendant, summóque crementur ab igni.
Qui nisi sub coelo verè esset, non vapor illic
Accendi posset, noctisque volare per vmbras.
Sed ne, quaeso, putes solùm ignem summa tenere:
Nam tellus, aer, coelum, mare, pace ligatum Concordi hunc norunt, vitali & lumine plenum. Hunc corpus nostrum, & res mundi quaeque latentem,
Includunt, seu sursum spectes, siue deorsum:
Vnde mihi foecunda nimis, mirandáque valde
Est semper visa, & semper dicta, atque putata
Vis ignis: siue hunc germen coeleste uocandum
Censes, aut aliud: nam mundo spargitur omni.
Omnibus in rebus latitat, sua semina sparsim
Distribuens. quod sic paucis ostendere pergo.
Ignem per omnes mundi superioris & inferioris parteis occultè spargi, & latitare.
CAPVT XI.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
