# Cosmologia 21

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/21

E trabibus, duráque occulta ex arbore flamma
Excudi, montésque procùl fumare minaci
Ventorum impulsu, sese allidentibus ipsis
Saxis, inque vicem valido occurrentibus ictu
Sic quoque cum dubij subeunt certamina belli
Ferro instructae acies, & totis viribus hosteis
Mutua consertis exercent praelia dextris,
Et caua terribili tinnitu pulsa reclamant
Arma, vomunt crebros gladiis tundentibus igneis.
Praetereà, duris sonipes calcaribus actus,
Dum salit, & silices ferratis calcibus vrget,
Excudit rutilos igneis, soleaque latentem
In tenues acer scintillam dißipat auras.
Sic ferro defixa, & neruo impulsa sagitta,
Aera per vacuum ignescitque, ardétque volando:
Vsqueâdeo natura suis spectatur vbique
Ignibus esse potens, occulto numine mundi.
Sed satis haec fuerint: redeo ad summi aëris ignem:
Qui cùm miranda leuitate ipsum aera vincat,
Altior haud dubiè locus illi competit. ergo
Sub coelo est eius sedes, & proxima Lunae:
Ad quod nunc demum superest ascendere, quando
Huc elementa gradum nobis fecere decenter.
COSMO GRAPHIAE ANTO

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
