Latin
NII MIZALDI MONLVCIANI
Antoine Mizauld, Cosmologia 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Liber secundus.
ACTENVS aerios tractus, terraeque,
marísque,
Acignis summi, validis excurrimus
αuς:
Restat vt aethereas sedes, mea Musa,
petamus:
Et sphaerae mundi loca praestantißima, coelum
Inquam, dum ventum est illuc, &spirat Apollo,
Lustremus: mirae rutilant hîc vndique flammae.
Quas tibi, vel mediis tenebris, lucere videbis.
Quare agè, pone metum, coeli rectrice vocata:
Quam sic compella, sic supplex poscere perge
VRANIE, quae sacra regis penetralia coeli,
Quae superùm sedes stellatáque templa gubernas,
Huc ades, &facilem dextram concede roganti.
Sunt maiora etenim dictis dicenda, timétque
Mens mea tam tenuis, mysteria tanta subire.
Haec vbi protuleris constanti pectore, fortem
Sume animum, ac vanam tellurem despice: quando
Rebus in excelsis decus est, &gloria maior.
Quid coelum, &quibus rebus in genere
CAPVT I. constet. Vidquid habent elementa sibi super vndique stratum. Id coelum priscis vulgari est nomine dictum. (Aut quòd caeletur stellis ardentibus: aut quòd,