# Cosmologia 22-2

Antoine Mizauld, Cosmologia, NII MIZALDI MONLVCIANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/22-2

Liber secundus.
ACTENVS aerios tractus, terraeque,
marísque,
Acignis summi, validis excurrimus
αuς:
Restat vt aethereas sedes, mea Musa,
petamus:
Et sphaerae mundi loca praestantißima, coelum
Inquam, dum ventum est illuc, & spirat Apollo,
Lustremus: mirae rutilant hîc vndique flammae.
Quas tibi, vel mediis tenebris, lucere videbis.
Quare agè, pone metum, coeli rectrice vocata:
Quam sic compella, sic supplex poscere perge
VRANIE, quae sacra regis penetralia coeli,
Quae superùm sedes stellatáque templa gubernas,
Huc ades, & facilem dextram concede roganti.
Sunt maiora etenim dictis dicenda, timétque
Mens mea tam tenuis, mysteria tanta subire.
Haec vbi protuleris constanti pectore, fortem
Sume animum, ac vanam tellurem despice: quando
Rebus in excelsis decus est, & gloria maior.
Quid coelum, & quibus rebus in genere
CAPVT I. constet. Vidquid habent elementa sibi super vndique stratum. Id coelum priscis vulgari est nomine dictum. (Aut quòd caeletur stellis ardentibus: aut quòd,

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
