# Cosmologia 23

Antoine Mizauld, Cosmologia, NII MIZALDI MONLVCIANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/23

Antiphrasi quadam minimè celetur in orbe:
Vel quòd vbique cauum spectetur ab omnibus esse,
Vt Graecis κόῖλον propriè signare videtur
Necnon aethereus mundus, quòd currat, eatque
Semper: vel rutilis pelluceat ignibus. Illi
Multiplices insunt sphaerae: gerit insuper vnum
Centrum, axémque, polos, maiores atque minores
Cyclos, cumque vagis stellis illustria signa:
Quae reddunt pulchram mira compagine, coeli
Structuram: de qua nunc demum sermo futurus
Coelum esse vndique sursum: necnon priùs descripta mundi elementa illi rectè substerni, figuramque orbicularem, non absque ratione, prae se ferre, & habere.
CAP. II.
PRincipio, rerum custos natura, parénsque,
Dum circumfusis orbem concluderet astris,
Vndique pendentem in medio, diuersáque membra
Ordinibus certis sociaret corpus in vnum
Aeráque, & terras, flammámque, vndámque fluentem,
Mutua in alterutrum praebere alimenta iuberet.
Vt tot pugnantes regeret concordia turbas,
Acstaret socio religatus foedere mundus,
Quódque erat inferius, vireis hauriret ab alto,
Excelsum posuit coelum, sub imagine magnae
Cuiusdam sphaerae. dic quorsum? iure decenti.
Sphaerica nam verè perfectior esse figura
Censetur cunctis aliis, quia non habet in se
Principium, finémque: capax quòd denique, necnon
Simplex & perfecta manet, sitque apta moueri:
Praesertim circa medium (ceu vertitur aether
Circa ipsam terram, in medio quae condita mundi est)
Conuenit haec igitur coelo perfecta figura,
Ac eius sphaeris, & toti denique mundo:
Conuenit & Soli, Lunaeque, ac omnibus astris.
Haec coelum possunt vtcumque probare rotundum:
Quae si non rident, poterunt fortasse placere
Ista tibi: sequitur coelum, vt mundi omnia, summum Archetypum: cui vel finem dare, principiumque Nemo queat, velut in sphaera: manet ergo rotundum

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
