# Cosmologia 24

Antoine Mizauld, Cosmologia, NII MIZALDI MONLVCIANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/24

A simili: adiice, quòd rebus natura quibusque
Ad quas aptantur, propriam formam, atque figuram
Exhibuit: coelum aptatum, factumque negabit
Nemo, nisi ad lucem, necnon vt agatur in orbem:
Ergo, iure bono illi quadrat sphaerica forma.
Addes quòd nullos anglos motum remorantes,
Sphaerica, de cunctis & multis, vna figura
Praetendit: quare coelo bene commoda fertur.
Adijce quòd si quos coelum concluderet anglos,
Absque loco corpus, iusta ratione, daretur,
(Vt vacuum taceam, naturae legibus omni Explosum mundo) fuit ergo rite rotundum.
Vis alias causas? si planum, vel lateratum
Esset, non eius partes aequaliter omneis
Terra distarent: & maiora, atque minora
Nunc hîc, nunc illic lucerent sidera nobis:
Quod nusquam factum videas: seclude vapores
Qui maiora solent proponere corpora quàm sint.
Sed satis haec: coelis breuitas gratißima res est. Sphaerarum, seu orbium coelestium numerus

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
