Latin
CAPVT III
Antoine Mizauld, Cosmologia 27
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cyclos formant, &semper aguntur in orbem,
Verè conspicuum, quia non merguntur in vndas,
His saltem nostris boream spectantibus oris.
Sunt aliae causae, quas hîc percurrere nolo,
Quòd scateant illis veterum monimenta sophorum:
Et nos quaeramus certa breuitate placere,
Ac facili, qua nil discenti gratius adsit.
Sed te scire velim, quòd re vera, atque probata,
In primum, oppositis nituntur motibus, orbes
Omnes coelorum, quotquot descripsimus antè:
Non aliqua ui, sed propriis uirtutibus acti.
Qui natiuus eis pro certo dicitur esse.
Vnde petunt Gangem Hesperiis a Gadibus, ut te
Luna docere potest, de stellis omnibus una.
Coelestium sphaerarum magnitudines varias ac
diuersas esse, vti etiam motus. Vbi de miranCAP. V. da velocitate primi mobilis.
QVantò plus absunt coeli orbes, plúsue recedunt
Asummo, tanto censentur, iure, minores,
Velocique magis sursum procedere motu:
Quem licet aegrè oculi poßint deprendere, cuique
Is tamen est proprius: nam à primo secius itur:
Qui vsque-adeò celeri fertur vertigine, vt omneis Praeuertat volucreis, ventósque, ac fulmina vincat. Quò ergo quaeque magis sphaera est sublimis, in illa