# Cosmologia 29-2

Antoine Mizauld, Cosmologia, ANTONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/29-2

TRedibile est sanè, coelestia corpora, necnon
Orbeis iam positos omneis ex ordine, per se,
Aque suis formis duci, sempérque moueri,
Ac naturali gyro percurrere terras:
Natura est siquidem motore potentior omni.
Naturam verò appello legem omnipotentis.
Supremique patris, quam prima ab origine mundi
Cunctis imposuit rebus, iußitque teneri
Inuiolabiliter, dum mundi secla manebunt.
Sic aqua semper erit mollis: sic ignis adurens:
Sic stabilis tellus: sic semper mobilis aer:
Sic forma, & virtus herbis sua cuique tributa est,
Necnon arboribus, gemmis, animalibus ipsis.
Sic coelum circumuolui sine fine decens est,
Vsqueadeo sibi constans est diuina voluntas.
Coelestis sphaerae & mundanae centrum, axis &
poli: circa quae tam reuolutiones, quàm motus sursum fieri censentur. CAP. VII. TV centrum sphaerae, punctum medium esse putabis, A quo si recti tractus ducantur ad ipsum Circuitum, aequales interse semper habentur. Vt docti monstrant: qui nos pariter docuerunt, Puncta duo, coelum ad paruos vbi voluitur orbeis,

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
