# Cosmologia 30

Antoine Mizauld, Cosmologia, ANTONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/30

LIB.
Esse polos mundi: quos linea ducta per vnum
Telluris centrum, gemino de cardine mundi,
In propriis facit extremis, & ad illa mouetur
Praecipiti, rapida, ac celeri vertigine coelum.
Quòd verò mundi medium pertranseat haecce
Linea, nec facilè ex sese vertatur in orbem
Hanc dixere axem: nam motum non habet vllum:
Non secus atque axis, circa quem multa rotarum
Turba, suos cursus immoto perficit illo.
Hunc si fortè putas robustum, ac materialem,
Aut graue pondus & immensum gestare, profectò
Erras: nam quid quid circumfert, illud habetur
Simplex, diuinum, & terrestris corporis expers.
De duobus coelestis sphaerae & mundi polis, eorûmque nomenclatura, situ, & natura.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
