# Cosmologia 31-2

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/31-2

Quòd valde grata est ecliptica linea Phoebo:
Atque ob id κλιακὸς κύκλος percrebrò vocatur:
Nam rectà per eam semper graditurque, regitque
Igniuomos per eam currus, sub tramite fixo
Zodiaci: qui de cyclis coelestibus, aegrè,
Et visus, aciemque fugit: tantumque notari
Ille potest, quantum reliqui vix mente videntur.
Nam nitet in summo, vt stellatus baltheus, orbe:
Ac illustre facit disperso lumine coelum
Per noctem, hîc signis radiantibus, atque planetis. Is ter vicenas parteis capit, atque trecentas In longum: bisque octo in latum, vt fascia, pergit: Quae cohibet positis errantia sidera metis Vltrà ne fugiant, illinc redeant, repetántque Rursus iter: velut ars doctis demonstrat, & vsus. Cyclum hunc Ζωδίακον Graeci dixere, Latini
Orbem signiferum: quòd gestet signa, vehátque
Obliquo positu, mundi ratione polorum,
A quibus haud aequè sursum distare videtur.
Vel quia cum Aequante obliquos, ipsisque Coluris
Anglos componit, de sphaerae corpore notos:
Vel quòd, vt Aequator, passu non scandit eodem:
Nanque eius partes variè ascenduntque, cadúntque: Nunc obliquè, aliàs rectè, lentéque, repentè Nonnunquam, vt sphaerae praebet positusque, sitúsque.
Sed non te lateat, quòd cyclo semper ab isto,
Stellarum errantûm, ac fixarum quaerimus ortus,
Necnon occasus, & eorum tempora: dátque
Certum principium de signis, Laniger illi:
Si mihi principium cyclo concedis inesse.
Est etiam proprij motus mensura πλανέτων:
Quorum quaeque loca, vt fixarum monstrat ad vnouem: Et quàm lata via, & queis partibus adsit eclipsis.
Caetera quae dici possent, & quae sibi verè
Signifer ascribit, repetam, tradamque libello,
Cui nos Zodiaci nomen praeponimus, in quo
Nil nisi signorum naturas tradere conor.
Signorum Zodiaci ordo, & nomenclatura.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
