Latin
CAPVT X
Antoine Mizauld, Cosmologia 32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. SI tamen interea satagis cognoscere quae sint Signa, quibus toto vehitur Sol aureus anno, Zodiacum peragrans, paucis tibi versibus haec sint, Virgo, Laniger, &Taurus, Gemini, Cancer, Leo Libra, Nepa, Arcitenens, Capricornus, Hydrochousque, Et duo coelesti radiantes lumine Pisceis. Sena priora vocant borealia (nempe quòd Arcton Affectent) austrina alia, vt situs indicat, &pars Signiferi. sed in his alibi versamur abundè. Aequinoctialis circuli, seu Aequatoris, descriptio, CAP. XI. vsus, natura &situs. SIgniferum Aequator, rectus secat: inque priori Lanigeri, Libraeque gradu lucem aequat &vmbras, In media coeli &mundi regione locatus: Is ferme à Cancro vicenis, atque quaternis Particulis procul est, totidem simul à Capricorno, Parte ab vtraque videns axem: ex quo diuidit omne