# Cosmologia 33

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/33

In tractus geminos coelum, notium, boreúmque:
Necnon Signiferum totum, sub quo hospite Phoebus
Exaequat paribus numeris, noctésque, diésque,
Quoquò te vertas, vt nomen personat ipsum.
Adde quòd hunc toto gradiens describit in anno
Bis, dum Lanigeri & Librae primordia calcat,
Atque cita rapitur summi vertigine coeli.
Ex illo manat terrae distantia lata,
Signiferi graduum quae declinatio: necnon
Stellarum, pariter telluris quae via longa:
Huius praesidio discrimina lucis & vmbrae,
Excipimus, certóque modo venamur vbique.
Hic motus primi est mensura ac temporis, illinc
Signorum ascensus in sphaera vtraque petuntur,
Necnon descensus, vt nos docuere periti
Astronomi: quos fac adeas, vt caetera noscas:
Nam perdifficile est complecti singula versu,
Ac tot scribendis vix adsunt ocia nobis.
Meridiani circuli descriptio, natura, situs
CAPVT XII. & vsus.
TIc paribus spatiis occasum spectat, & ortum
Circulus, ac geminum concurrit semper ad axem:
Semper & in puncto capitum versatur vbique,
Atque secat totum medio de limite coelum.
Sub hoc, tam tenebras, quàm lucem Phoebus ab alto,
Diuidit ex aequo: sed non manet, éstque meanti
Mobilis, ac sedem varians: nam si quis Eoos,
Hesperiosue petit, quando illi prosilit alter,
Cum tellure polum is, re uera, & tempora mutat.
Hinc tu perfacilè excerpis, tot, támque frequenteis

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
