# Cosmologia 34

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/34

Esse μεσημερίους, quot connumerantur ab ortu,
Occasum versus, capitalia punctula (Zenith
Dixerunt Arabes) quae centum, ni bene fallor,
Cosmographi faciunt, si octogena insuper addis.
Ergo, quisquis ad occasum rectà, vel ad ortum
Tendit, iure μεσημέριον mutátque, facitque
Crebrò nouum: sed si rectà peragrare polorum
Alterutrum versus satagit, sanè ille sub vno
Deget perpetuò: quidnam vis amplius? omnes
Astronomi motus ad eum referuntque, diémque
Incipiunt: stellae petitur distantia ab illo, Aequantem versus, velut ars demonstrat, & vsus Huncce cyclum sursum attingens, mediam tibi lucem.
Sol vehit: & tenebras medias, de nocte, deorsum.
Vnde dies, noctésque aequali limite truncat,
In matutinum, & vespertinum quoque tempus
Quare defixum quacunque in parte putabis
Esse vnum: cui sunt vsus, & commoda mille,
Exponenda locis aliis: sed scito tamen, quòd
Quisque μεσημέριος, quauis regione, situque,
Anglos semper habet rectos cum Aequante dierum.
Et cum Finitore secat sub partibus aequis
Quattuor in tractus coelum, vt mox scribere pergo. Horizontis seu Finitoris descriptio, vsus, CAP. XIII. natura, & situs. CIrcumfer facileis oculos, vultúmque per orbem – In campo, quem nulla praemant obstacula magna.
Quid quid erit coeli sursum, terraeque deorsum
Qua coit ipse, ferè nullo discrimine, mundus,
Redditque, aut tollit fulgentia sidera nobis,
Cingendo tenui sphaeralem limite tractum,
Verticis à puncto distans aequaliter, illud
A Graecis proprio de nomine fertur ορίζων,
Qui medium sphaerae, & superum distinguit ab imo: Atque à nocte diem secernit: punctáque ponit Ortus stellarum atque occasus: denique reddit
Signorum ascensus & descensus manifestos:
Indicat & mundi partem boream, notiamque,
Necnon Eoam, Hesperium queìs iungito tractum,
Ventorumque situm, & surgentis, deinde cadentis
Phoebi defixas sedes, vbicunque locorum.
Offert praeterea, quae semper sidera nobis
Se prodant, & se occultent, veniant, fugiántue:
Et quantus sit quisque dies, cum nocte, recludit:
Paucis, quae fuerant sub terra, fert in apertum:
Atque poli, vt Graeci dicunt, ἐξαρματα, necnon
Aequantis, facili demonstrat, & edocet arte:
Ac domibus coeli vulgata exordia ponit.
Ast duplicem hunc faciunt: vnus directus habetur,
Quòd rectos anglos statuat cum Aequate, polumque
Agnoscat sub eo, peregrino nomine Zeinth
Astronomis dictum, vel punctum verticis, in quo
Vnum contingit, resecátque μεσήμβριον Aequans,
Vt post haec facili, arque breui, sermone docebo.
Alter it obliquus recto contrarius, omni
Parte fugax ad quam miorando verteris: hinc est,
Quòd quocunque vagae tulerint vestigia plantae,
Has modò terrarum, nunc has gradientis ad oras,
Siue austrum versus tendat, boreamue rigentem,
Hesperiósue petat, vel deducatur ad Indos,
Fit nouus, & visu circum spectabilis vno:
Nunc aliud coelum ostendens, aliudque relinquens: Próque polo punctum cognoscens verticis: à quo Aequator tantùm distat, quantùm polus ipse

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
