Latin
CAPVT X
Antoine Mizauld, Cosmologia 37
Unproofread scanNot analysed yet
Mundi à Finitore: poli &distantia quanta est
Verticis a puncto, tanta Aequatoris habetur
A Finitore illic declinatio: quae sunt
Hìc reliqua, excipies de viua voce magistri:
Qui, quae non patitur lex carminis, aut medicina
Quam tracto, facio, depromo, rite docebit:
Monstrabitque polos maiorum denique κύκλων
Partibus esse procul nouies denis, nec eo plus
Ipsis à cyclis, illorum vnóue quadrante:
Quotque μεσημέριοι ponentur, vel statuentur,
Tot Finitores ponendos, ac statuendos:
Inque aliis perget, nec quidquam doctus omittet.
Duorum Colurorum vtraque solstitia &aequinoctia distinguentium, descriptio, vsus, natura