Latin
CAPVT XIIII
Antoine Mizauld, Cosmologia 38
Unproofread scanNot analysed yet
Sed postremi ascendentem, paritérque cadentem
Partem distinguit, necnon disterminat alter.
Tu reliqua ex libris disces, doctisue magistris:
Quando hîc à nobis non possunt omnia tradi.
ADMONITIO in praecedentia &sequentia
Dicti maiores cycli (tollatur oρίζων.
Atque μεσημέριος) motu coeli rapiuntur.
Ac sunt, si nescis, in terris omnibus ijdem
Vna cum reliquis, quos inscripsere minores.
Sed te nosse licet, maiorum, siue minorum
Vnumquemque cyclum, ter centum agnoscere parteis
Cum sexagenis, graduum de nomine dictas.
Quarum quaeque refert stadia in tellure, marique
Quingenta, vt libro satagam monstrare sequenti.
Est &noscendum, quòd sedes mutat vtrumque
Solstitium: mutant itidem aequidialia: causam
Ex libris quaeres, vel de doctore perito.
Nam tot scribendis mihi libera tempora desunt,
Vt saepè admonui, moneo rursum, atque monebo:
Nec reticebo, quòd haec non sunt de pane lucrando. De quibusdam aliis magnis circulis in coelesti sphaera describendis &imaginandis.
CAPVT XV.
On ignorabis, quòd sphaerae connumerantur
Magni alij, certique cycli, nunc egredientes
Signiferi, mundíque polis per centra πλανήτων,
Necnon stellarum fixarum: nunc variorum
Tangentes paßim capitalia puncta locorum. Vt sua dent stellis loca vera, alta, atque remota.
Sunt &quos prisci cyclos dixere domorum,
Qui in toto formant duodena palatia coelo:
Quorum naturas, vsus, formas, rationes,
Cum libris poterit doctor monstrare peritus.
QVATVOR circulorum minorum coelestis
sphaerae descriptio, vsus, natura ac situs: in primis Tropici Cancri, siue aestiualis &solstitia