# Cosmologia 41-2

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/41-2

Ἀρτικος à Graecis, vulgari nomine fertur,
Sidera concludens liquidum fugientia pontum:
Queis occasus & ortus abest, per climata multa.
Ille, polo mundi vicenis, atque quaternis
Distrahitur gradibus, si tollas pauca minuta:
Signiferíque polo totus describitur idem:
A Cancri tropico terdenis ac duodenis
Distans particulis, nisi me sententia fallit.
Te tamen hîc nouisse velim, quòd circulus iste
Multis Astronomis, veluti Proclo, & Cleomedi,
Semper visarum limes proponitur esse
Stellarum: hinc varius, pro coeli climate, habetur:
Hîc maior, minor illic, denique maximus isthic.
Vt sphaerae est positus, necnon ipsa vna polorum
Ad Finitores varia exaltatio, nota
His qui ex Aequante ad boream procedere tentant:
Graecorum
opinio de
magnitudi
ne circuli
Arctici, non
omnibus
probatur
Dubium an
Vrsae sint ac
polum alte
rius hemi
sphaerij.
Polos maiorum & minorum circu lorum eosdi esse. Ergo, sub Aequatore videbitur Arcticus esse Nullus: propterea quòd ibi cuncta astra patescunt,
Nulla occultantur: sed mox latescet eunti
Ad boream, sub quo narratur maximus esse:
Nam cum Finitore, Aequantéque conuenit illic
Quod quàm sit verum, doctos censere relinquo.
Circuli Antarctici, siue australis, descriptio, vsus,
CAPVT XIX. natura, & situs. I Ic nobis restat de paruis quattuor, vnus Circulus, austrinas qui claudit & obsidet Vrsas (Si tamen hîc aliquas vltrò concedis adesse,

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
