Latin
CAP. XVIII
Antoine Mizauld, Cosmologia 42
Unproofread scanNot analysed yet
Arctoo oppositus, quod nomen praebuit illi.
Quantùm noster abest sublimi a cardine mundi,
Tantundem aduerso censetur proximus iste:
Quem terris pressum, notius prospectat Horizon.
Atque Capri tropico terdenis ac duodenis
Partibus eximitur: velut à Cancro borealis:
Signorumque poli motu formatur ad vnguem.
Sed non intactum maneat, quoscunque minores
Hosce cyclos, retinere polos maioribus vsque
Communes: quibus esse paralleli aspiciuntur:
Ac semper spatiis aequalibus vndique abesse.
Circulos alios minores, à iam dictis, quamplurimos in coelesti sphaera describi, ac fingi.