# Cosmologia 44

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/44

Vt Cynosura tuo veniat cum vertice rectà:
Et Cancri signum liceat capitale videre:
Austrum praeterea versus concedere tantum,
Vt liceat rutilum sidus spectare Canopi,
Et capiti impendêre tuo signum Capricorni.
Quod nautae superant hodie qui per mare currunt,
Atque nouas magno scrutantur pectore terras.
Hi stellas, coelúmque nouum sic, semper eundo,
Inueniunt: Finitorésque μεσημερίους τι
Mille nouos, & mille vagos, & mille fugaces:
Nullum Aequatorem, nullum Cancrum, Capricornum
Nullum: ni veniant sub eos longè peragrando.
Concludes ergo, hos cyclos nobis remoueri,
Atque propinquare, huc nunc, nunc illuc properando:
Sed mutare locum nequaquam, vt scripsimus antè.
Porrò, non credes vllos consistere, & esse
Re uera in coelis maiores, siue minores
Cyclos corporeos: nec rursum axésque, polósque:
Nil graue sursum habitat, nil illic materiale est,
Et nil compositum, simplex est vndique coelum.
Te tamen admoneo, si gaudes fortè moneri,
Hos laudare homines, reuereri, semper amare,
Qui summo ingenio, & superis dictantibus, olim
Talia sunt nobis commenti, vt coelica quaeuis
In nostrum veniant vsum, & monstrentur apertè.
Foelices animae, quibus haec cognoscere primum,
Inque domos superas tam dextro scandere cursu
Cura fuit: nostrisque oculis distantia longè
Sidera, ceu digito, notißima reddere: summè Foelices tumuli, quibus insunt ossa virorum Tantorum: ô cineres bis, terque, quaterque beatos!
Credibile est illis violas innascier, atque
Lilia, stelligerosque deos habitare sepulchra
Clarorum Astronomûm, & natorum sidere fausto:
Queis fuit, est, & erit, notum per saecula nomen
Coelestem sphaeram, positis hactenus circulis
multiplicibus circunscriptam, duplicem esse: hoc est, dupliciter, respectu terrae, con

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
