# Cosmologia 49

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/49

CAPVT II. IIc vbi Lanigerum Aequator secat, haud procul illinc, Per caput incedit Ceti; & mox vngula Tauri Vtraque praecedens, ferme contingitur eidem: Tum demum ex scapulis medius resecatur Orion: Lactea deinde via, vnguiculis Procyon quoque flagrans Post hunc perreptat saeuae & longae caput Hydrae: Hincque pedes imos festinat adire Leonis. Haec secat Aequator: vel saltem singula tangit Extra Signiferum, ac ipsis in partibus austri. Hunc intra, rigidi boreae de parte, pererrat Virginis ille idem corpus, necnon Ophiuci: Et cum Lacte, Aquilam, cui Pegasus additur vnu De capite, & cauda Delphinus, Piscis & alter: Hìc vbi Lanigerum repetit quâ venerat antè. Meridiani & Horizontis locus, ac designatio. CAPVT III. CIgnari nequeunt in parte μεσήμβριος lla, Et coeli visi, à non viso sector Horizon: Ni sit de forma, quam paulò scripsimus antè: Quod videas: nam sunt cycli plerunque fugaces. Coluri Aequinoctiorum locus & designatio in coelo. CAPVT IIII. Yclus hic, à summo nascentem vertice mundum Permeat, Arctophylaca petens per terga Draconis: Extremamque secans Hydra, mediúmque sub astris Centaurum, oppositum rursus percurrit ad axem, Hinc Cetum calcans, squamosáque tergora Ceti: Necno Lanigerum, & Libram, clarumque Trigonum, Andromedaeque sinus imos, fastigia matris: Principiúmque suum, repetito hic cardine claudit. Coluri Solstitiorum locus, & designatio in coelo. CAPVT V. IN praecedentem cyclus hic procumbit ab axe, Pérque pedes, necnon ceruicem transilit Vrsae: Quam septem stellae primam, mox Sole remoto Producunt, nigrae praebentem lumina nocti. Hinc Cancrum à Geminis dirimit, stringitque flagrantem Ore Canem, clauumque Ratis de vellere notae, Inde axem aduersum per gyri signa prioris Opposita, atque alio rursus de limite tangit Te, Capricorne, tuisque Aquila, hic te calcat in astris, Pérque Lyram inuersam currens, spirásque Draconis, Posteriora pedum Cynosurae proterit illic, Transuersam resecans vicino in cardine caudam: Hìc vbi se claudit tandem, memor vnde profectus. Circuli Lactei, qui inter maiores coeli circulos à plerisque recensetur, designatio, & locus in coelo.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
