Latin
COSMOGRAPHIAE
Antoine Mizauld, Cosmologia 54
Unproofread scanNot analysed yet
Cheironis caput, extensumque arcum, atque sagittam: Hìc vbi curriculum coeptum concludit ad vnguem. Antarctici circuli designatio &locus. CAPVT XI. TOn constat, nec scitur adhuc, Antarcticus iste NCirculus, vnde queat certò describier: &sunt Qui Arctoum dicant per cuncta referre: quod vnum Nos doceat, videántque, precor, qui partibus illis Explorant pelago terras, coelúmque remotum: Quanquam, qui Aequanti subsunt, discernere norut. ADMONITIO in superiora. NOlim te lateat, quòd erunt aliquot reuolutis **Hinc seclis, omnes scripti positúsque, sitúsque Cyclorum coeli maiorum, siue minorum. In longè varia signorum parte, locoque, Quàm tibi sit dictum: nam sidera quae modò forma Constituunt, per quas decurrit linea cyclum Describens, sedes immutant: nanque per annos Centum, cuncta gradu vno, à sede priore recedunt Incessu proprio, tardo, lento, atque remisso, Signiferi in longum numeratis partibus: in quo Si perstant, sedes positas, mihi crede relinquent Quotquot sunt cycli, quos paulò scripsimus antè: Verum haec ad nostros referatur cura nepotes. Quòd Mundo, de quo hactenus scriptum, appositè quadret Sphaerae nomen: ipsûmque Vniuersum Sphaera mundi rectè vocetur.