# Cosmologia 54

Antoine Mizauld, Cosmologia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/54

Cheironis caput, extensumque arcum, atque sagittam: Hìc vbi curriculum coeptum concludit ad vnguem. Antarctici circuli designatio & locus. CAPVT XI. TOn constat, nec scitur adhuc, Antarcticus iste NCirculus, vnde queat certò describier: & sunt Qui Arctoum dicant per cuncta referre: quod vnum Nos doceat, videántque, precor, qui partibus illis Explorant pelago terras, coelúmque remotum: Quanquam, qui Aequanti subsunt, discernere norut. ADMONITIO in superiora. NOlim te lateat, quòd erunt aliquot reuolutis ** Hinc seclis, omnes scripti positúsque, sitúsque Cyclorum coeli maiorum, siue minorum. In longè varia signorum parte, locoque, Quàm tibi sit dictum: nam sidera quae modò forma Constituunt, per quas decurrit linea cyclum Describens, sedes immutant: nanque per annos Centum, cuncta gradu vno, à sede priore recedunt Incessu proprio, tardo, lento, atque remisso, Signiferi in longum numeratis partibus: in quo Si perstant, sedes positas, mihi crede relinquent Quotquot sunt cycli, quos paulò scripsimus antè: Verum haec ad nostros referatur cura nepotes. Quòd Mundo, de quo hactenus scriptum, appositè quadret Sphaerae nomen: ipsûmque Vniuersum Sphaera mundi rectè vocetur.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
