# Cosmologia 55

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/55

CAPVT XII. COrpus quod solidum est, & clauditur vna Rite superficie, Astronomis id Sphaera vocatur In cuius medio est punctum, à quo semper ad ipsam Vsque superficiem, si multas limite recto Ducas lineolas, aequales vndique surgent Inter se: velut ars demonstrat, & indicat vsus. Quado igitur mundus, solidum, plenuque (quod ipsDetrectet vacuum natura) agnoscitur esse Corpus, perfectè, ac ex omni parte rotundum, In cuius medio, ceu centrum, terra locatur, (Vt tibi perspicuè & fusè monstrauimus antè) Hinc vere Mundi totius machina, Sphaerae Nomen habet, de qua haec paucis scripsisse, satis sit. EX SVPERIORIBVS PENDENtia & colligenda. Quinque Zonarum terrestrium, quae totidem parallelis circulis in coelo respondent, & praecipuas mundi regiones constituunt, de scriptio, temperatura, ac situs, iuxta veterum CAP, I. traditiones. QVinque parallelis, vt scripsi, cingitur orbis J Coelorum: atque plagae totidem tellure premuntur Quarum quae media est, vix est habitabilis aestu: Semper Sole rubens, & torrida semper ab igni. Vnde hîc vruntur, siccisque teguntur arenis Deserti, tetro serpentum afflamine, campi. Vt tradunt veteres: sed quos deridet aperte Horum qui migrant illuc sententia: quiue Per mare discurrunt variè, & noua regna salutant. Namque die, valido quod Phoebi incanduit aestu, Humida nox reficit, paribúsque refrigerat horis: Praesertim sub cyclo Aequante, & circiter illum: Vt tibi paulò pòst clarè monstrare studebo. Quae coeli extremis subsunt, dextráque, sinistrâ, Perpetua glacie horrescunt, ac nubibus atris: Has inter, Tropicósque, duae, pro munere Diuum, Cesserunt homini, atque ibi viuere posse dederunt Quadam temperie, mixta cum frigore flamma, Fine, & principio, parua: ad medium, mediocri: Hanc nos incolimus, contráque, Antichthones illam: De quibus hicce locus me inuitat scribere pauca. De Antichthonibus, qui vulgo Antipodes dicuntur. CAP. II. Ntipodes Graecis, necnon Antichthones, hi suni Qui plantas nobis obuertunt ex diametro. Ac summè opposita nobis tellure fruuntur. Et quamuis habitent, vel agant sub vertice coel

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
