# Cosmologia 59

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/59

Addo quòd ferme illic est nox aequa diei,
Quae Solis radios aequato frigore fraenat:
Vnde fit, vt Zonam mediam non esse putemus
Desertam omnino, multos sed habere colonos,
Arte, ac ingenio & naturae munere tutos
Zonae etiam extremae, quas non habitarier aiunt,
Aßiduis niuibus praessas, glacieque perenni.
Possunt rite coli: vt ratio non lubrica suadet:
Maxima nanque locis lignorum copia in illis
Nascitur: & fiunt illic hypocausta, grauésque
Vestes, ex variis animantum pellibus: vnde
Frigora propulsant homines, hyemique resistunt.
Innumerisque modis glacies eludere norunt:
Congrua non etiam desunt alimenta, cibósque
Indigenas partim, partim illuc vndique vectos
Accipiunt largè: & quaecunque augere calorem
Internum, externúmque valent, sibi sedulò quaerunt
Non igitur verum est, quod nos prisci docuerunt,
Vnius tantum Zonae partem, exiguamque,
Naturam humano generi tribuisse colendam:
Et reliquum terrae desertum prorsus, ab ipsis
Piscibus, atque feris, duntaxat semper haberi.
Ah, foret indignum certè hoc: Natura minoris
Fecisset nos, quàm bruta: imperiúmque dedisset
In terris maius, quàm homini, & spatiosius illis. Quare, siqua fides adhibenda est vera loquenti, Haud dubiè tellus tota est habitabilis, & nil Obstat quin poßint mortales viuere vbique:
Quidnam
sint proprii
climata.
Climatum v.
tio & distri
butio.
Medius ter
rae locus sul
Aequatore.
Septem cli
matum, orde
& nomen
clatura,
antiquis
Naturae auxilium in rebus non deficit vllis, Ingeniumque hominis durißima quaeque refringit. De mundi climatibus, & illorum distinctoribus parallelis geographicis, cum recepta cuiusque nomenclatura: & quod plura climata, quam septem statui debeant.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
