# Cosmologia 60

Antoine Mizauld, Cosmologia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/60

CAP. V.
Limata dicuntur terrae interualla, duobus
Clausa parallelis, quibus est descriptio sursum:
Sed similis fingenda tibi, & formanda deorsum,
Verum, aliter quàm nunc de Zonis egimus: vnde
Quisque parallelus horae quadrante, propinquum,
Vt mediis horis clima) exuperatque, fugitque:
Si rectè numeres ex Aequatore, polorum
Alterutrum versus: qui solus vbique, diei
Et nocti semper horas tribuit duodenas,
Dum Phoebus proprio motu comprenderit illum.
Adde quòd hîc tractum medium, mediam quoque sedem
Mundi constituunt, qui docta Mathemata tradunt.
Si placet Astronomos veteres audire, sequique,
Duntaxat septem numerabis climata, tali
Ordine, per Meroen, per Niliacamque Sienen,
Et per Alexandri quae nomen vendicat vrbem,
Perque Hellespontum, atque Borysthenis ostia, perque Riphaeos monteis, quibus additur vltima Thule: Inde per αντιθασιν contraria climata ponunt, Queis dant imparibus spatiis, noctésque, diésque. At non te fugiet, nos rectè climata plura
Tradere, vt esse solent varia incrementa dierum:
Maiorem ergo diem, vicenis atque quaternis
Horis, si constare dabis, qua parte polorum
Itur ad extrema, hîc tu septem climata tantum,

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
