# Cosmologia 69

Antoine Mizauld, Cosmologia, NII MIZALDI, FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/69

Et splendor rutilans (inuidiae locus
Hîc absit) titulos, magnificè graueis
Et vulgi phaleras consepelit: necnon
Obscuris tenebris voluit, & implicat:
Is, quod nemo potest, vrbibus exprimit
Qui morbi immineant, & quibus irruent
Anni temporibus, qualis hyems erit.
Quid ver arboreis floribus aduehet:
Aestas quid segeti, denique vitibus
Autumnus quid alet, de vario situ,
Aspectu, radiis, motibus, impetu
Astrorum: quibus est imperium datum
In res quas gremio terra capit suo
In res aërias, res pelagi quoque:
Queis addes hominum corpora, sicuti
Nos diffusè aliis persequimur libris.
Haec, inquam, Astronomus praeuidet: vnicus
Re vera sapiens: excipio rudes
Plebeiósque aliquot, Mercurio bene
Irato genitos: qui leuiter nimis
Res coeli maculant, experientiae
Nil, vsus minimùm, iudicij parum
Aut fortasse nihil, praeterea minùs
Artis (proh hominum, próhque Deûm fidem!)
Callentes. sed in his plus satis immoror:
Expertum Astronomum, nec populariter
Edoctum repeto: qui ad numeros vocat
Stellas, & proprio nomine quamlibet
Compellat, proprio collocat & loco:
Dicit quot breuibus nocte micent notis
Magnarum quota sit prima, secundave
Quo quaerenda modo quaelibet: indicat
Quae mensura polis, quanta profunditas
Immensum spatiis aethera diuidit
Formas in varias sidera colligit:
Huic semper superi regna patent Iouis:
Hunc Dij symposiis, ac epulis suis
Quando vult adhibent: hunc adamant
Doctum A stronomum recreationi bus non carere vllo tem pore, dum versatur in coelis.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
