# Cosmologia 70

Antoine Mizauld, Cosmologia, NII MIZALDI, FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/70

Venatio in
coelo.
Aucupium
Piscatio.
Digladiatio
Nauigatio
Rusticatio.
Perdulcem ambrosiam, & nectar inebrians,
Coelestésque dapes sedulò proferunt:
Paucis, hunc decorant, & variè beant;
Vnde est Astronomi conditio boni,
Et sors aethereis edita sedibus,
Non dicam reliquis nobilior, sed &
Maior, ditior, ac magnificentior.
Dicet fortè aliquis, quòd caret omnibus
Quae corpus recreant, ac animum fouent
Solers Astronomus, sidereas domos
Lustrans, suspiciens, perpetuò colens:
Hunc coeli exhilarant innumeris viis:
Huic dant mille modos, milléque machina
Laxandi ingenij. vis sequier feras:
Mox venator adest dexter, & impiger
Syluarum Arctophylax incola. qui duas
Vrsas, & Leporem peruolucrem dabit,
Armentíque patrem deteget eminus:
Ac arcu, & iaculis te quoque muniet:
Ardentésque Canes illico seliget:
Quorum dente cadent & Lupus, & Leo:
Aurigas & Equos, Plaustrâque proferet:
Queis vel difficilem conficies viam.
Auceps si fieri fortè moueberis,
Corui illic, Aquilae, Vultur, Olor, volant
Gestis insidias tendere piscibus?
Huc translatus aquis Eridanus suis
Multos ac varios sedulò congeret:
Vt Cetum taceam cum regradario
Cancro: praeterea Pisciculos duos
Aut treis (si notium connumeras eis
Delphinúmque, maris, deinde poli decus.
Si fortasse iuuat digladiarier,
Orion rutilans ensifer irruet.
Si contrà studeas aequora scandere,
Argo nauis erit, magnaque fusio
Vndarum. gregibus vis operam dare
Hircum, Lanigerum, cornigerum Caprum,

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
