Latin
NII MIZALDI, FINIS
Antoine Mizauld, Cosmologia 73
Unproofread scanNot analysed yet
Et Mars, Phoebus item, turbaque plurima
Patrum coelicolûm, docta, vetus, bona,
Quae promptè, &modico tempore, quod rogas
Facundè expediet. vis tibi pingier
Cyclos, lineolas, puncta, triangulos,
Orbeis, aut aliud tale? mora breui,
Coelum quidquid id est proferet. insuper
Odisti tenebras? nil nisi lux micat
Sursum. vis rutilas, vis oculis tuis
Gemmas de radio non tolerabiles?
In coelo resident milia milies.
Quiduis siderei regia fert poli.
Prudentem Astronomum participem sui
Reddit consilij Iupiter: hunc suam
Mentem saepè docet, certaque signa dat
Queis tanquam trutinâ singula ponde ret
Quae sunt, praeterierunt, venient quoque
Sed finem facio, dum modò dixero.
Tantas Astronomum res domino Dec
Acceptas positâ ferre superbiâ:
Quarum notitiâ, transit ad illius
Veram notitiam. Dic, quid habes, homo,
His majus, melius, magnificentius
Nil sanè. ergo mihi perpetuò bene
Visa est Astronomi conditio probi
Et docti, reliquis esse beatior,
Ac praestantior, illustrior, altior
Maior, splendidior, nobilior quoque.