Latin
CAPVT II
Antoine Mizauld, Cosmologia 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. AVndus in aethereum (qui desuper imminet) or- Mundi in sua membra bem, praecipua il Inque elementorum (quae subsunt) corpora, rectè uisio. Diuiditur, velut astronomi docuere, sophique. Postremum paucis satagam percurrere, vt illinc Ceu gradibus factis, &aperto limite, sensim Ex imis, summi conscendam ad culmina coeli. Mundi se Ergo, elementaris mundus, telluris, &vndae, metaris p. Aëris, ac ignis comprendit corpora, quorum tes. Ordine naturae breuibus descriptio verbis, Nunc peragenda venit: facilem te trade, docebo. Terrae &partium eius descriptio breuissima. CAPVT III. Vmani generis, Tellus, posseßio, pro qua Tot rixae, &caedes, &praelia, damna, labores Surgunt, Oceani circumque, intraque, sonante Alluitur fluctu paßim: ac velut insula toto Eminet è ponto, &mediis attollitur vndis, Non immersa, volente Deo, cui summa potestas In terram, mare, coelos, aëra, denique flammam. Hanc multae &variae species hominum, atque ferarum Depictaeque colunt volucres: pars eius ad Arctos Aspicit, austrinis pars est habitabilis oris: Pars tenet occasum, pars insuper exit ad ortum, Sub pedibúsque iacet nostris, supráque videtur, Vt nos postremo satagemus scribere libro. Illa sinu pulchris distinctas floribus herbas, Et varios promit non vno è semine foetus. Huic insunt montes, cliui, colles, tumulique Conualles, campi, rupes, fauces, iuga, prata, Syluae, stagna, lacus, fontes, fluuij, atque paludes, Stirpes, &pagi, vites, populi, oppida, rura, Saxa, metalla, Ceres, vitae opportuna tuendae. Queis vnum, bonitate sua Natura Deúsque Praeposuere hominem, ac Regem fecere timendum. Tota hodie Tellus parteis censetur habere Quattuor, Europam dico, Lybiámque, Asiamque, Necnon Americam à primo inuentore vocatam. Quae restant petito ex libris, si fortè laboras. Terram in meditullio Mundi, absque vllo motu, stabili pondere sub orbiculari fi