Latin
iv
Antoine Mizauld, Cosmologia iv
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA dicam, quiduis agitando, quod ad vrbis &patriae defensionem summè conduceret: Ferunt ἡμερόβιον Diogenem tunc temporis deposito philosophico pallio &pileo, abiectáque pera &baculo, dolium illud suum versatile, ἀνωκὶ κάτω, per vicinum vrbi colliculum dies aliquot voluisse ac revoluisse Quod dum plaeríque admirarentur, rogarentque ecquid tandiu sese insolito &inutili labore, ad sudorem &extremum vsque anhelitum conficeret? Ne, (respondit) solus inter tot operarios cessator videar. Ad hunc ego modum, Princeps clariss. cùm superioribus annis obseruassem tum hîc, tum alibi passim, omnia bellicis tumultibus perstrepere, &armato milite concuti: vrbeis, alioquin munitissimas, in perpetuis excubiis esse, oppidula, villas, castella &agros impiis sanguinum viris cedere: &,vt paucis multa colligam, Bellonam vbique classicum cauentem, vnâ cum perhorrendo Marte, suis furiis stipato, nihil non spoliatum relinquere: eámque ob rem vnunquemque aduersus tot sceleratorum effrenem licentiam, &impunem audaciam, sese &domi, &foris armare: Ne ego inter tot armatos, solus viderer inermis, ilico ad Palladis arma confugi. Quae sanè in hac tam moesta &ancipiti, periculosaque rerum ac temporum facie plus solatij, praesidij ac salutis mihi attulerunt. quàm si Vulcania, vel Hectorea induissem: nec temere: nam armorum &belli dea aequè censetur esse Pallas, atque sapientiae &ingeniorum: quòd è Iouis cerebro armata prodierit. Fretus itaque illius armis, vsque adeò audaculus euasi, vt illomet tempore non formidarim coelo, absit impietas, Gygantum more, bellum indicere &machinari. Sed, quaeres fortasse, Princeps optime, quonam duce? Mercuriali meo ge nio. Quibus gladiis? pennario cultello. Quibus bombardis? theca calamaria. Quibus pistoletis? calamis scriptoriis. Quibus scalis? digitis scandentibus altum. Quibus armis? papyraceis &librariis. O furiosum militem, inquies, &Pygmęis nec non auiculis summè formidandum.