# Cosmologia v

Antoine Mizauld, Cosmologia, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/v

Vt vt sit, haec illa fuerunt arma quibus (dum tu militiae in hosteis strenuè pugna bas,) ego & coelo & stellis bella mouebam: non vt Iouem Opt. Max. impio, ac temerario ausu, è suo solio deturbarem, quin potiùs vt illum ibidem, cum suo diuino comitatu, pro mea tenuitate, stabilirem, & meam fidem, iam-dudum apud te obsidem, misso λύφῳ, hoc est, redeptionis preciolo, tandem liberarem. Meministi, opinor, me anno ab hinc quarto, Sphęrae mundi rudimenta, seu Cosmographicum pręludium qualecunque, in tuo nomine publicasse, pollicituque fuisse, futurum aliquando vt integra rerum coeli Historia simili stylo ac methodo conscripta, te auspice, lucem videret. Illa itaque ipsa est, quae sub Cosmologię titulo, nunc demum te salutat: Quem, re vera, scimus posse cum Iulio Caesare, Lucani illud merito proferre, media inter praelia semper, Stellarum, Coelique plagis, Superisque vacaui.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
