# Cosmologia vii

Antoine Mizauld, Cosmologia, COSMOLOGIAE, SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/cosmologia/vii

COSMOLOGIAE, SEV MVNDI HISTORIAE OPVSCVLVM PRIMVM: elementa Vniuersi, & orbeis ac circulos coeli, aequè breuiter ac dilucidè percurrens: Autore ANTONIO MIZALDO, medico & mathematico Lutetiae. VID Mundus, mundi partes & forma, quis autor, Quo digesta modo veniant Elementa, quid illis Sit proprium, quae vis, & quae natura, quis ordo Coelorum, qui motus, quae structura, quot orbeis, Deinde quibus Signis, quibus Astris, atque Planetis Ornetur Coelum, & quid congruat ordine cuique, Hic canere, & facili satago proponere versu. Res magna, & sub qua sudaret olympifer Athlas: Audebo tamen, & mundi Rectore vocato Aggrediar. Spernit virtus generosa labores. Ergo, summe parens rerum, Deus optime, cuius Tam pulchrum, tamque immensum Sapientia mundum Condidit ex nihilo, & regit, aßiduéque tuetur, AVTORIS institutum. INVOCAtio. Dexter ades, pauidúmque, tua bonitate, Poëtam Aspice: qui coelos dum gestit scandere, quando Hìc solium celebrare tuum, tua pangere regna Omni conatur molimine, téque, tuumque Supplex implorat Numen: haud indigus vlla Pallade, vel Phoebo, aut Parnaso, aut fontibus illis Doctiloqui quoscumque solent haurire poëtae Solum te sitiens, qui fons coelestis haberis. Quid Mundus, & quod diuini Numinis aura lateat in omnibus eius partibus; vnde concors vnum statuitur corpus, ex discordibus membris, quod Vniuersum vocant. CAPVT I.

---

Antoine Mizauld, Cosmologia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
