# De mundi sphaera 11

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/11

Qui maiora solent mentiri corpora quam sint)
Quod nusquam fieret, ni mundi terra teneret
Centrum, cum vasto pelago: quod partibus aequis
Asummo coelo, & stellis distare videtur.
Adde, quòd à quocunque loco, & quauis regione
Terrae, dimidium coelum infrà semper habetur,
Et suprà: quod fit, quia tellus infima verum
Illius est centrum: reliquas causas reticebo
Scriptas à multis, coeli mundique peritis
Quos (tibi dum meliora paro) fac sedulò voluas
Aut doctos adeas facili bonitate magistros.
His positis, aliud cupio te noscere, nempe
Molem sensibilem ad mundum, coelumque supremum
Terrae nullam esse: vt stellarum ostendere possunt
Aspectus varij, inuariatae denique turbae
Coelestes, quemcunque locum calcaueris orbis:
Necnon dimidium coeli visum: insuper vna
Austrinas Vrsas quaerentibus, vsque polaris
(Vt Boreas etiam) variatio facta meando:
Necnon astrorum: pariter mutatio lucis,
Ac noctis: iunges, quòd sydera cuncta videntur
Per totum mundum (cum Luna demito Solem,
Parua: licet terra multò maiora ferantur:
Si Stilbonta vnum aufers, & Lunam, Veneremque.
edibzy G Googl
Ni contentus abis, rursum proponimus, orbe 6. Terrarum toto simul AEquidialia facta: Quodque mathematica inuenerunt organa. quorum Centrum cum mundi centro prorsum esse videtur, Porrò, credibile est, quòd si quis scanderet orbem

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
