# De mundi sphaera 14

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/14

Nam laterum tractus teretes, sparsique tumores
Eripiunt terrae coelum, visusque coercent.
Te testem das Luna tui glomerabilis orbis,
Quae cùm mersa nigris per noctem deficis vmbris,
Non omnes pariter confundis sydere gentes:
Sed priùs Eoae quaerunt tua lumina turbae:
Post, medio subiecta polo quaecunque coluntur:
Vltima ad Hesperios pullatis volueris alis:
Seraque in extremis quatiuntur gentibus aera.
Quod si plana foret tellus, simul icta per omnem
Deficeres mundum, toto spectabilis orbe:
Sed, quia per teretem deducta est illa tumorem,
His modò, post, illis appares, Delia, terris
(Vt Sol, & quaeuis coelorum sydera ferme Exoriens simul, atque cadens: quia ferris in orbem
Ventris: & accliuis pariter decliuia iungis,
Atque alios superas gyros, aliosque relinquis.
Addo, quòd formam prae se fert corporis vmbra:
Per Lunae eclipses totas spectatur ad vnguem
Terreni globuli proiecta vmbra esse rotunda:
Ergo rotunda manet tellus, & sphaerica ad vnguem. Insuper, ipse polus mundi surgitque caditque, ABorea oppositum recta quaerentibus Austrum: 5. Eoisque citò, Hesperiis tardè astra videntur:
Quod tumor vnus agit telluris sphaericus: ex quo
Rursum colligitur terrarum forma rotunda.
Siquae sunt aliae causae, vt sunt, lectio docti
Astronomi expediet, cum viua voce magistri.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
