# De mundi sphaera 18

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/18

Vnda (inquam) Oceani, quae terram circuit omnem:
Angustoque freto Herculeas ingressa columnas
Diffundit sese longè, lateque pererrat
Diuersum nomen retinens: vt sunt loca, per quae
Transit, diuersa: historiis paßim celebrata.
Haec terrae occultas perreptat adusque cauernas:
Et fluit, ac refluit semper: variumque saporem
Accipit: vt varia est tellus, per viscera cuius
Tendit: ab hac longo iam tempore flumina manant:
Flumina, quae pelago veniunt: iterumque marinos
Ad fluctus properant, illinc reditura vicißim,
Vt tellurem onerent: deinde aëra: postea sensim
Quà venere, fluant: vis paucis plurima dicam?
Hac abeant, illac redeant, & agantur in orbem,
Aßiduè: vegetentque (vt sanguis corpora) terram.
Hinc fit, vt Oceano manet vis omnis aquarum:
Qui fluit, ac paßim refluit, noctesque, diesque
Scandit, descendit, turget, gignit, parit: ex quo Vndarum genitor narratur vatibus esse. Quascunque orbis habet nymphas, hic aedidit omneis,
Partim sub terra, partim suprà, ingredientes.
Partim etiam grauidis de nubibus egredientes.
Sed meminisse decet, corpus telluris, & vndae,
Vnum sphaeralem globulum simul aedere: cuius
Parteis detexit diuumque, hominumque potestas,
Ad proprios vsus viuentum, stante figura.
go, Aquam orbicularis esse figurae, ac globulum vnum cum terra facere.
COrpus aquae totum, formam retinere rotundan
Ostendit signum positum propè littora Ponti,
Soluente à portu naui, longeque fluente.
Nam sensim visum refugit: seque eripit vltro
Ex nostris oculis, medio surgente tumore
AEquoris, in quocunque loco sedem tibi nauis
Praestet: idem poteris de ipsa quoque dicere naui,
Cùm se dat ventis: nam stanti in littore, velox
Vanescit: quod aquae donabis iure tumori.
Monstrabunt eadem scopuli visi, atque latentes.
Si causas alias hic à me fortè requiris,
De tellure priùs conscripta, eiusque figura
Consule: nanque vnum globulum componere tradunt
Cum terra immensum pelagus: quapropter vtrique
Ferme consimiles poteris subtexere causas.
ITrium demon
strationum superiorum pictura. b. ij.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
