# De mundi sphaera 22

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/22

Gnis ad aethereas volucer se continet arces,
Summaque complectens imi fastigia mundi,
Flammarum vallo naturae moenia firmat:
Nam quae sunt coelo, & Stellis propiora coruscis
Debent nobiliora etiam, & meliora putari:
Perbellè ergo prisci ignem scripsere propinquum,
Contiguumque orbi Lunae, sed luce carentem
Vrentem tamen in primis: mireque calentem.
Quod verum esse docet ratio: nam nocte videmus
Per sudum volitare faces, flammasque vagari
Aera per liquidum: & delabi sydera coelo:
Quae fiunt, sicci & tenues quod in aëra fumi
Altius ascendant: superoque crementur ab igni:
Qui nisi sub coelo verè esset, non vapor illic
Accendi posset, noctisque volare per vmbram.
Ast, ne quaeso putes ignem in summa aëris esse
Tantùm particula: cuius coelestis origo est: Nam coelum, tellus, aër, mare, pace ligatum Concordi hunc retinent, vitali & lumine plenum Hunc corpus nostrum, & res mundi quaeque, sopitun

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
