Latin
DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 24
Unproofread scanNot analysed yet
Excudi: montesque procul fumare minaci
Ventorum impulsu, sese allidentibus ipsis
Saxis, inque vicem valido occurrentibus ictu.
Sic quoque cum dubij subeunt certamina belli
Ferro instructae acies: &totis viribus hostes
Mutua consertis exercent praelia dextris.
Dum caua terribili tinnitu pulsa resultant
Arma, vomunt crebros gladiis tundentibus ignes.
Praeterea, duris sonipes calcaribus actus,
Dum salit, &silices ferratis calcibus vrget,
Excudit rutilos ignes: soleaque latentem
In tenues acer scintillam dißipat auras.
Sic ferro praefixa, &neruo impulsa sagitta
Aera per vacuum, ignescitque, ardentque volando.
Vsqueadeo natura suis spectatur vbique
Ignibus esse potens, occulto numine nobis.
Sed satis haec fuerint: redeo ad summi aëris ignem
Dimissum: qui cùm leuitate ipsum aëra vincat,
Altior haud dubiè locus illi competit: ergo
Sub coelo est eius sedes, &proxima Lunae:
Sub coelo dico, ad quod quando irrepsimus, omni
Conatu de illo satagamus scribere tandem.
Qa Ignem de omnibus elementis altiorem locum &sedem obtinere. go. Coelum esse vndique sursum: cui iamiam descripta mundi elementa omnia substernuntur, nedum sola terra. Adhaec, quòd fi guram habeat orbicularem, nec aliam, non absque ratione.
PRincipio, rerum custos natura, parensque,
Cum tantam strueret molem per moenia mundi,
Et circunfusis orbem concluderet astris
Vndique pendentem in medio, diuersaque membra
Ordinibus certis sociaret corpus in vnum,
Aëraque, &terras, flammamque, vndamque fluentem,
Mutua in alterutrum praebere alimenta iuberet,
Vt tot pugnantes regeret concordia causas,
Ac staret socio religatus foedere mundus,
Quodque erat inferius, vires hauriret ab alto,
Excelsum posuit coelum: sub imagine magnae
Cuiusdam sphaerae: dic quorsum? iure decenti:
Demonstra
tiones quòd
Sphaerica nam verè perfectior esse figura
coelum sit
Censetur cunctis aliis, quòd non habet in se
figurae sphę
ricae.
Principium, finemque: capax quòd denique, necnon
Simplex &formosa manet, fitque apta moueri:
Praesertim circa medium (ceu vertitur aether
Circa ipsam terram, in medio quae condita mundi est) Sphaeris Conuenit haec igitur coelo tam digna figura, coelestibus or Ac eius Sphaeris: &toti denique mundo. corporib bicularem ine
Conuenit &Soli, Lunaeque, ac omnibus astris.
se figuram.
Quanquam aliter fingit pictorum inscitia turpis,
Cui audendi quiduis semper fuit ampla potestas.
Haec coelum possunt vtcunque probare rotundum:
Quae si non rident, poterunt fortasse placere