# De mundi sphaera 26

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/26

Ista tibi: sequitur coelum (vt mudi omnia) summum Archetypum: cui vel finem dare, principiumque Nemo queat (velut in Sphaera) manet ergo rotundum, A simili. Rursum, rebus natura quibusque, Quas ad res fiunt, formam propriam, atque figuram Exhibuit: coeli proprium censetur, in orbem Aßiduè volui: ergo coelo sphaerica forma Quadrat, nam cyclicum gressum describit ad vnguem. 4. Iunges, quòd nullos anglos motum remorantes, Sphaerica de cunctis, & multis vna figura Praetendit: quare coelo bene commoda perstat. 5. Si quos praeterea coelum concluderet anglos, Absque loco corpus iusta ratione daretur: Vt Vacuum taceam naturae legibus omni Explosum mundo: fuit ergo necesse rotundum. Vis alias causas? si planum, vel lateratum Esset, non eius partes aequaliter omnes Terrâ distarent: ac maiora, atque minora Sydera lucerent: quod contrà rite videmus: Namque per illius cursum nulla astra notantur (Exclusis fumis) maiora, minoraue: sed nec Esse propinqua magis, magis insuper vsque remota Vna, quàm reliqua coelorum parte: quod vnum Certè non fieret, ni coelis sphaerica forma Diuini artificis mirando munere inesset.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
