Latin
DE MVNDI SPHAER. SEV COSMOGR. 9
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 27
Unproofread scanNot analysed yet
Sed satis haec: coelis breuitas gratißima res est. Qa Demonstrationum pri mae, secundae, tertiae, quartae, &item sextae Q Eadem cum proxima. pictura. byGoogle Qa Demonstrationum quintae &sextae pictura, &schema non inelegans. an. Eadem demonstrationes, nisi quòd particulatim, &expreße magis, iam dicta figurant. προτι π Google 3o. Quòd Sphaerae nomen mundo (de quo hactenus) perappositè quadret: ipsumque totum, siue Vniuersum, Sphaera mundi sanè quam rectè nuncupetur. Orpus, quod solidum est, &clauditur vna Rite superficie, Theodoso Sphaera vocatur: In cuius medio est punctum, à quo semper ad ipsam Vsque superficiem, si ingentes limite recto Ducas lineolas, aequales vndique surgent Inter se: velut ars demonstrat, &indicat vsus. Quando igitur mundus, solidum, plenumque (quòd ipsa Detrectet Vacuum natura) agnoscitur esse Corpus, perfectè, ac ex omni parte rotundum, In cuius medio, centrum à tellure locatur, Hinc, verè mundi totius machina, Sphaerae Nomen habere potest, cui coelum iungimus altum, Omnibus assumptis, quae occulto numine defert. In quibus, hic restat tenuem exercere Mineruam: Et vires tentare, velut promisimus antem. Qa Pictura superioris descriptionis Sphaerae.