Latin
FINIS LIBRI TERTII
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Noxque alterna diem fugeret: rursumque fugaret:
bernari, ac
ratione, nec
Seque suis peterent vinclis elementa solutis.
frustra.
Non Phoebus terris lucem, radiosque calentes,
Non generandarum praeberet semina rerum.
Aëra finitimum consumeret impiger ignis:
Non tempestiuas pluuias demitteret aer:
Nuda foret tellus aequorque extingueret ignem:
Aut igni potiùs piscosum aresceret aequor.
Non imbres alerent terras: non aequora venti:
Non pelagus fonteis: nec staret summa per omneis
Par semper parteis, aequo digesta parente:
Vt neque deficiant vndae, nec sydera nobis:
Nec coelum iusto maiusue, minusue feratur:
Nec solitum permutet opus. Sic omnia toto
Demonstratio
Dispensata manent mudo, dominumque sequuntur
pulcherrima,
Est igitur Deus, ac ratio, quae cuncta gubernat.
quòd omnia,
à Deo, Ratio
Cur nos dispositis vicibus consurgere Signa,
ne, &mente
Et velut imperio coeptos absoluere cursus
diuina gubernantur, Cernimus? ac proprios semper remeare per orbes? contra EpicuCur eadem aestiuas exornant sydera noctes? reos.
Semper &hybernas eadem? certamque figuram
Quisque dies ponit mundo, certamque relinquit?
Non Deus est author, qui non mutatur? &à quo
Non alium videre patres, aliumue nepotes
Cernent? quis prohibet Solem decurrere ad Arctos,
Aut mutare vias, aut coeptos vertere cursus?
Quis vetat excidere in terram pendentia sursum
Astra, ac tellurem mediis obuoluier vndis?
Non Deus est author, qui non mutabitur vnquam:
Ergo opus hoc immenso constructum corpore mundi
Membraque naturae diuersa condita forma,
Vis diuina regit verboque, &numine, mundi
Omnigenis rebus sphaeram locupletat, alitque:
Foecundat, mouet, ac tacita ratione gubernat.
go, Mundanae sphaerae, seu Vniuersi, breuis ac compendiosa diuisio.
Vndus in aethereum (qui desuper imminet,
orbem,
Inque elementorum (quae subsunt) corpora, rectè
Diuiditur veluti veteres scripsere magistri:
Postremum paucis stringemus versibus: illinc
Ceu gradibus factis, &strato limite, cursim
Ex imo, ad summi scandentes culmina caeli.
Ergo, elementaris mundus, telluris, &vndae,
Aeris, ac ignis comprendit corpora: quorum