# De mundi sphaera 32

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, BOFINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/32

Mille faces ardent: ac coelica regna refulgent. Sume animum, & vanam tellurem despice: certi Rebus in excelsis decus est, ac gloria maior. 3o. Quid coelum, & quibus rebus in genere constet: siue, quas in partes vulgò diuidatur. Vicquid habent elementa sibi super vndique stratum, Id coelum priscis communi est nomine dictum, Necnon aethereus mundus: qui corpora perfert Plurima: multiplices Sphaeras includit: habentque Centrum, axemque, polos, maiores, atque minores Cyclos: cumque vagis Stellis illustria Signa: De quibus hîc nobis est tandem sermo futurus. Q Coeli, seu Mundi superioris, & item inferioris, pictura. , Sphaerarum coelestium numerus, & quòd coelum, ac superiores, sphaerae, inferiora omnia circumcludant: eaque (excepta terra) secum perpetuò rapiant. Vbi de motu primi orbis, seu summi mobilis, non pauca. Rbes caelorum duntaxat saecula prisca Octo fecerunt: quibus vnum deinde secuta

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
