# De mundi sphaera 34-2

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, BOFINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/34-2

Corpora cuncta trahens: illorumque insuper orbes, (Ceu totum partes) nullo spectabilis astro: Quem motum absoluit mundi super axe, polisque Vnde, & mundanum vocitant, pariterque diurnum, Et raptus: cui se comitem violentia praebet, Vt visum est multis: quod nos tamen esse probamus Falsum in eo libro, qui septem vtcumque Planetas Describit: medicosque monet coelestia scire: Connubiumque vetus reparat coeli, & medicinae. o, Coelestes Sphęras omnes, ab Oriente, per Meridiem, ad Occasum, intra horas quatuor & viginti, quotidie volui, ac reuolui.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
