# De mundi sphaera 34

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, BOFINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/34

AEtas adiunxit, quo posthac ordine tradam.
Stellas summus habet, reliquis ascribe Planetas.
Omnes sunt mundo concentri: suntque voluti
Contiquè: quae tota solet complexio dici
Machina coelestis, necnon essentia quinta,
Vocéque plebeia, & vulgari nomine coelum:
Omnia concludens, ac motu sedulò raptans:
Nam nil immotum patitur: tamen intima tellus
Stat semper (medium quoniam conceßit ad orbem:
Vt supra scriptum est) circa hanc vertigine mira
Machina coelestis tot iam labentibus annis
Sponte sua vehitur: multosque intercipit orbes:
De quorum numero, summus (quod mobile primum
Dicitur) extremis rapidè discedit ab Indis,
Mauros, Hispanosque petens: spacioque diurno
Complet iter: celeri cursu coelestia secum

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
