# De mundi sphaera 40

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, BOFINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/40

V centrum Sphaerae, punctum medium esse putabis,
Aquo si innumeri tractus ducantur ad ipsum
Circuitum: aequales inter se semper habentur:
Vt visum est priscis: qui nos pariter docuerunt
Puncta duo, coelum ad paruos vbi voluitur orbes,
Esse polos mundi: quos linea ducta per imum
Telluris centrum, gemino de cardine mundi
In propriis facit extremis: circa quae mouetur
Perpetuò, rapida & celeri vertigine coelum:
Hanc (quia per medium circa quod cuncta mouentur
In longum transit, volui, ducique recusans,
Ac inclinari, vel se conuertere in orbem,
Inscripsere axem: qui motum non habet vllum:
Non secus atque axis, circa quem multa rotarum
Turba suos motus immoto perficit illo.
Hunc si forte putas robustum, ac materialem
Aut graue pondus, & immensum gestare, profectè
Erras: nam quicquid circumfert, illud habetur
Simplex, diuinum, & terrestris corporis expers.
dibzy G Google
a Demonstratio centri Sphaerae. a Demonstratio axis Sphaerae, & polorum Mundi. go, Coelestis Sphaerae, vti etiam mundanae, polos duplices esse,

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
