# De mundi sphaera 41

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, BOFINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/41

IC te scire velim (describam plurima paucis
Quòd proprium nomen sortitur vterque polorum
Arcticus est vnus, Borealis rite vocatus:
Austrinus, Notius, necnon Antarcticus alter
Qui fugit à nobis, & nostro lumine semper,
Donec ad AEquantem cyclum ventu sit, & vltrà.
Ne tamen ignores hac in ratione polorum,
Quòd quoties vnus spectatur, mox latet alter.
Quòd globus, atque tumor telluris cogit: vterque
Conspicuus tamen est habitantibus AEquidialem
Hunc vltra, & citra verè fugit vnus, abitque:
Vt post dicemus, Stellis, coeloque fauente.
His positis, quae sit coeli constructio: quosue
Excipiat cyclos, nunc demum scribere pergo.
Sex maiorum circulorum coelestis Sphaerae (qui de multis aliis praecipui habentur) descriptio, vsus, natura, & situs. , Imprimis Zodiaci, seu obliqui circuli, quem & vitae, & interitus viam, perappositè dixerunt Peripatetici. Aiores cycli, qui coelum partibus aequis Distingunt, nobis numero sex esse feruntur: Signifer est vnus, bissenis vndique Signis Conspicuus, Tropicum attingens, obliquus, vtrunque. (Vnde κύκλον λόξον bene dixit Graecia quondam,
A summo Cancrum, Capricornum pulsat ab imo.
Atque locis geminis complectitur AEquidialem:
Lanigeri, & Librae prima de parte, graduque.
Illustreis per eum Phoebus moderatur habenas:
Subsequiturque suo fratrem hîc, vaga Delia, curru
Et quinque aduerso luctantia sydera motu,
Hic peragunt varios naturae lege meatus:
Nonnunquam sursum volitando, saepe deorsum:
Quo fit, vt è cunctis latus fingatur, vbique
Eximiis Stellis rutilans: quem linea ducta
Per medium (via solaris vocitata Latinis,
Ἡλίακος κύκλος Graecis, & ecliptica, propter
Defectus sub eam venientes) diuidit aptè:
Inque duas partes, Aquilonem versus, & Austru Zodiaci latitudo. Dispescit: dempto hoc, maiores atque minores, Sunt censendi alij, ceu sphaerica virgula, cycli:
Queis tercentenos, orbis, coelique periti
Ascripsere gradus, decies sex si superaddis
In longum, ducto ex aequali limite tractu.
Zodiaci axis
Sed te scire velim, quòd habet sibi Signifer axem & poli.
Puncta, polos itidem seclusos, atque remotos
A mundo, queis sunt limes parui duo cycli:
Arcticus vnus, & hinc fugiens Antarcticus alter.
His innixi orbes coelorum, quotquot habentur
Suppositi octauo, propria virtute mouentur:
Vt paulò antè, tibi satagebam ostendere paucis.
Restat peruigili, & studiosa mente notandum,
Quòd valde grata est ecliptica linea Phoebo:
Nam rectà per eam semper graditurque, regitque
Vsus eclipticae
Igniuomos per eam currus, sub tramite fixo
Zodiaci: qui de tot cyclis solus, & vnus,
Non visus aciemque fugit: tantumque probari
Ille potest: sicut reliqui vix mente videntur.
Nam nitet in summo, vt stellatus baltheus, orbe:
Ac illustre facit disperso lumine coelum:
Partium Zodiaci numeQui ter vicenas partes capit, atque trecentas rus in longiIn longum: bisque octo in latum, vt fascia, pergit: tudine, & la tiudine. Quae cohibet positis errantia sydera metis.
Illum ζωδιακον Graeci dixere, Latini
Orbem signiferum: quòd gestet Signa, vehantque
Obliquo positu, mundi ratione polorum:
A quibus haud aequè sursum distare videtur.

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
