Latin · Dactylic hexameter
BOFINIS LIBRI PRIMI
Antoine Mizauld, De mundi sphaera 46
Unproofread scanNot analysed yet
Componit paribus numeris, noctesque, diesque,
Quoquò te vertas, vt nomen personat ipsum.
Addo, quòd hunc toto gradiens describit in anno
Bis, dum Lanigeri, &Librae primordia calcat:
Atque cita rapitur summi vertigine coeli.
Ex illo manat terrae distantia lata:
Signiferi graduum quae declinatio, necnon
Stellarum: &vastae telluris quae via longa:
Huius praesidio discrimina lucis &vmbrae,
Constanti, certoque modo venamur vbique
Ipsaque percipimus toto AEquidialia mundo.
Is motus primi est mensura, &temporis: illinc
Signorum ascensus in Sphaera vtraque petuntur,
Necnon descensus: quod ego describere pergam,