# De mundi sphaera 46

Antoine Mizauld, De mundi sphaera, BOFINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/antoine-mizauld/de-mundi-sphaera/46

Componit paribus numeris, noctesque, diesque,
Quoquò te vertas, vt nomen personat ipsum.
Addo, quòd hunc toto gradiens describit in anno
Bis, dum Lanigeri, & Librae primordia calcat:
Atque cita rapitur summi vertigine coeli.
Ex illo manat terrae distantia lata:
Signiferi graduum quae declinatio, necnon
Stellarum: & vastae telluris quae via longa:
Huius praesidio discrimina lucis & vmbrae,
Constanti, certoque modo venamur vbique
Ipsaque percipimus toto AEquidialia mundo.
Is motus primi est mensura, & temporis: illinc
Signorum ascensus in Sphaera vtraque petuntur,
Necnon descensus: quod ego describere pergam,

---

Antoine Mizauld, De mundi sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundi_sphaera.
